- FLORIDUS Color
- FLORIDUS ColorGraece ὀξὺς, item ἐυανθὴς, austero opponitur, apud Plin. l. 35. c. 6. Sunt autem colores austeri aut floridi, utrumque naturâ aut misturâ evenit. Floridi sunt, quos dominus pingenti praestat minium, armenium, cinnabaris, chrysocolla, Indicum, purpurissum: ceteri austeri. Erant nempe illi carissimi, et ideo, quod pretiosi essent, legibus excipiebantur, ut ab domino, non ab redemptore, repraesentarentur, ut alicubi Vitruv. An vero eorum omnes floridi, disquirit Salmas. ad Solin. p. 199. Alias floridus, Gr. ἀνθινὸς, idem cum colorio est, seu versicolore. Quo sensu vox sumitur, in lege Attica, Τὰς ἑταίρας ἄνθινα φορεῖν, Meretrices floridas vestes indutae sunto, memorata Artemid. l. 2. c. 3. et Clementi Alex. Paedagogi l. 3. c. 2. Item in Lege Locrensibus lata a Zaleuco, apud Diod. Sic. et Syacusanis, apud Athen. l. 12. p. 523. qua de re vide Sam. Petit. Comm. in L. L. Attic. l. 6. tit. 5. sub fin. et Salmas. eundem ad Vopisc. in Aurel. Α῎νθος certe Graecis color Hesych. ἄνθη, χρώματα, Colores Philostrat. Οἴκωνἄνθη, Oecorum picturae. Unde Α᾿νθοβάφος Tinctor apud Basil. M. Homil. 7. in Hexaemer. Vide Cl. Suicerum Theol. Eccl. in voce Α᾿νθοβάφος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.